Page 872 - Giorgio Vasari
P. 872

PICTURAE ET ARCHITECTURAE OPERIBUS
               GLORIAM AUXIT

               VIXIT ANNOS XXXVII INTEGER INTEGROS

               QUO DIE NATUS EST EO ESSE

               DESIIT VIII D APRILIS MDXX.

               ILLE HIC EST RAPHAEL, TIMUIT QUO SOSPITE VINCI

               RERUM MAGNA PARENS, ET MORIENTE MORI.


               Et il conte Baldassarre Castiglione scrisse de la sua morte in questa

               maniera:


               Quod lacerum corpus medica sanaverit arte;

               Hippolytum Stigiis et revocarit aquis;

               ad Stygias ipse est raptus Epidaurius undas;

               sic precium vitae, mors fuit artifici.

               Tu quoque dum toto laniatam corpore Romam

               componis miro Raphael ingenio;

               atque Urbis lacerum ferro, igni, annisque cadaver,
               ad vitam, antiquum iam revocasque decus,


               movisti superum invidiam indignataque Mors est,
               te dudum extinctis reddere posse animam,

               et quod longa dies paulatim aboleverat, hoc te

               mortali spreta lege parare iterum.

               Sic miser heu prima cadis intercepte juventa,

               deberi et morti, nostraque nosque mones.
   867   868   869   870   871   872   873   874   875   876   877