Page 9 - Carmina - Poesie latine
P. 9

45     false, tuo! Sed macte, puer, virtute: nihildum
                   profecit, nihil, adiuro, post proficiet, si
                   vera Terentia, quod dicunt, praesensit». «Ain tu?»
                   «Sic». «Me, ocelle, beas». «Et ab hoc metuo Pulchello,
                   Patri quem dicunt Patriae ne forte mali quid
            50     apportetur. At hora abiit iam tota. Tabernam
                   cur cessas intrare pudens?» «I prae, sequar». «Euge!»
                   Ut consederunt, melioris copa lagenam
                   iussa notae tulit et cyathos. Potatur. Utrumque
                   movit deinde pedum et manuum crotalistria plausu:
            55     te magis heu, Valeri. Nam dum fiagrantibus illi
                   imminet hic oculis et toto pectore, lapsae
                   forte pugillares ita defluxere tabellae
                   in mensam. Quibus obrepsisti, Calve, sinistra.
                   Arripit et subito legit et pronuntiat Ille
            60     mi par esse deo ... «Iam Calvom iure vocem te,
                   Marrucine Asini?» conclamat «redde» Catullus
                   «redde pugillares». «Ad calcem dum veniam, sis».
                   «O sectumque mala mihi sutumque alite buxum!
                   Moecha mihi pridem quod ridens involat, et nunc ...»
            65     «Nunc minime tibi moechus ego; magis, inprobe, moecho.
                   Qualis enim est, cyathis totidem quae pulchra bibatur
                   Lesbia, quot bibitur Celeris, si collibet, uxor?
                   Heu vere statuo nimium gestire Catullum!»
                   «Ten sanum, iucunde, rear?» «Si scribere versus
            70     insani est, dicas ambo insanire licebit».
                   Arreptoque stilo coepit perarare tabellas.
                   It stilus et tenui proscindit vomere ceram:
                   nusquam haeret nec cunctatur nec vertitur umquam.

                                              I

                                     EIDOLON HELENAE

                   Otium, Valeri, tibi molestum est.
            75     Somnias vigil atque vana captas
                   nubila, aera solitudinemque,
                   seu quid vanius est inaniusque.
                   Namque femina non id est, quod ipsa est,
                   sed quod esse cupis, quod esse reris
            80     tute eam; tibi non amatur ipsa,
                   sed tuae mera mentis umbra quaedam.
                   Idaeaque Helenen trahis biremi,
                   concupiscis, haves, amas, potiris,
                   pugnasque et cruciaris interisque:
            85     tu quidem excruciabere et peribis:
                   in Pharo latet insula puella,
                   quam verax habitat senex marinus.

                   Tum, Valeri, certas aequatam currere ceram.
                   It manus et metam velox evitat et addit
            90     in spatia: inversa buxum conscribitur hasta.

                                                            9
   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14