Page 8 - Carmina - Poesie latine
P. 8

CATULLOCALVOS

                                          SATURA

                                                    Iohanni comiti Codronchio Argelio
                                                            senatori sacra

                   Ibat per Veteres tunicatus forte Tabernas
                   quidam annis iuvenis nec voltu serior idem,
                   bellus et urbanus, nihil indefessus agendo.
                   Si toga dest umeris, digito non, thunice, laevae,
            5      anule, non destis levibus, sicyonia, talis.
                   Praeterea flavos, procero corpore, sic ut
                   trans ripas fortasse Padi crevisse putares.
                   Cetera nil optet puero nutricula, quod non
                   huic uno tribuat, formam, rem, denique mentem,
            10     aspectu quivis, nisi quid color arguit albus
                   atque inducta genis oculorum longior umbra.
                   Venerat ad nonam pedetemtim a Castore pilam,
                   qua crotalis sonat et mima saltante taberna:
                   exadversus adest statura parvolus alter,
            15     mundus et acer et is qui vano plurima gestu
                   secum ageret, digitis conclusis rite duobus,
                   saepius extendens infesto pollice dextram.
                   Perstrictus taciti strepitu certaminis auris
                   cauponam pernix evaserat, ecce «Quid?» audit
            20     «quo videor, Licini, tibi casu struma Vatini?
                   nam minitabundus praeter nos ire parabas.
                   Effluxitne animo quod heri convenit? Adesdum!»
                   «O Valeri, mi feste dies» respondit, «at adsum.
                   Nescioquid mecum gradiens meditabar et ultra
            25     quam vellem mentis nos impetus ipse ferebat.
                   Quid tu, belle? satin recte? Sed pallor amantem
                   arguit. Heu vereor ne exerceat illa βοῶπις
                   Alciden Iuno te alium. Cave. Consulis uxor
                   est, si non eadem Iovis est uxorque sororque!»
            30     « Nugaris, Licini: nihil hoc» ait «adtinet ad nos.
                   Amentis, nec amantis erat». «Cur? scire laboro.
                   Dic nobis» inquit «sodes, ἵνα εἴδομεν ἄμφω».
                   «Nosti: non vir me consul, non Iuppiter ipse
                   deterreret, ut iste bonus deterret adulter,
            35     qui colit, urguet, amat, qui rursus respuit, odit,
                   istud qui nomen de more βοώπιδι fecit».
                   «Num Cicero?» «Cicero». «Qui? quaeso. Nonne patronus
                   optimus...?» «Em! fateor talem mihi, stante corona,
                   visum, cum graviter sit sanctum dixit apud vos
            40     hoc igitur nomen (meministin, Calve?) poetae.
                   Nunc aliud longe est». «Quine ipsos saepe poetas
                   eludit...» «Sine nos eludat, iure vocet nos
                   cantores, dum ne mox ipse poemata tangat!»
                   «Dum ne, inquam, desiderio se venditet ultro,

                                                            8
   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13